- CHRYSANTHEMUM seu CHR XSANTHUM
- CHRYSANTHEMUM seu CHR XSANTHUMGraece χρυσάνθεμον et χρύσανθον, idem plerisque cum buphthalmo, quod Neophytus Romanis caltham apellari tradit, Κάλθαν κορωνίαν;quod scil. ad coronas admitteretur, an quod folia in orbem disposita instar coronae haberet? Certe hilichrysô, simulacra Deorum coronari, Dioscorides auctor est, l. 4. c. 57. Eôdem si se Magi coronarent, ad gratiam vitae gloriamque pertinere arbitrabantur: scriptumque reliquit Theophrastus, de Plant. l. η. clarescere eum qui hôc flore coronetur. Unum autem eundemque florem cum Chrysanthemo helichrysum esse, hinc iudetur liquere, quod helichrysum dici aiunt ab Helichryse quadam Ephesia, quae prima e flore Chrysanthemo Dianam coronârit. Descibitur a Plinio, l. 21. c. 5. ubi ait, eum ad Solis repercussam aurear lucis in orbem veluti corymbos habere dependentes, qui numquam marcescunt. Qua de causa, addit, Deos coronant illô. Quod diligentissime servavit Ptolemaeis Rex Aegypti. Vide Car. I'aschalium, Coronar. l. 3. c. 25. et Salmas. as Solin. p. 1160. et 1161. ubi multis floribus colore luteô praeditis, buphthalmo, calthae, helichryso, ranunculo, aliis, hanc χρυσανθέμου appellationem Graecos tribuisse, inter alia, docet. Cognomina recentia buphthalmi vel chrysanthemi inde quoque sunt, χαλκίτις, χάλκανθον et χαλκάνθεμον, quod florem habeat colore calthae, quae χάλκα Graecis. Nisi quis malit dictum, ab aereo colore, quiitidem flavus est, Ibid. Vide quoque supra. Aliud est χρυσάνθιον, spuma scil. seu flos auri, de quo vide eundem, d. l. p. 1079.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.